3 Effundam enim aquas super sitientem,et fluenta super aridam ;effundam spiritum meum super semen tuum,et benedictionem meam super stirpem tuam :
4 et germinabunt inter herbas,quasi salices juxta præterfluentes aquas.
5 Iste dicet : Domini ego sum ;et ille vocabit in nomine Jacob ;et hic scribet manu sua : Domino,et in nomine Israël assimilabitur.
6 Hæc dicit Dominus, rex Israël,et redemptor ejus, Dominus exercituum :Ego primus, et ego novissimus,et absque me non est deus.
7 Quis similis mei ? vocet,et annuntiet : et ordinem exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum ;ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
8 Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?
9 Plastæ idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.