3 Priora ex tunc annuntiavi,et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu,et nervus ferreus cervix tua,et frons tua ærea.
5 Prædixi tibi ex tunc ;antequam venirent, indicavi tibi,ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc,et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
6 Quæ audisti, vide omnia ;vos autem, num annuntiastis ?Audita feci tibi nova ex tunc,et conservata sunt quæ nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc ;et ante diem, et non audisti ea,ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
8 Neque audisti, neque cognovisti,neque ex tunc aperta est auris tua :scio enim quia prævaricans prævaricaberis,et transgressorem ex utero vocavi te.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum,et laude mea infrenabo te,ne intereas.