8 Neque audisti, neque cognovisti,neque ex tunc aperta est auris tua :scio enim quia prævaricans prævaricaberis,et transgressorem ex utero vocavi te.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum,et laude mea infrenabo te,ne intereas.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;elegi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam,ut non blasphemer ;et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Jacob,et Israël, quem ego voco :ego ipse, ego primus,et ego novissimus.
13 Manus quoque mea fundavit terram,et dextera mea mensa est cælos ;ego vocabo eos,et stabunt simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite :quis de eis annuntiavit hæc ?Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,et brachium suum in Chaldæis.