1 Audite, insulæ,et attendite, populi de longe :Dominus ab utero vocavit me ;de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
2 Et posuit os meum quasi gladium acutum,in umbra manus suæ protexit me,et posuit me sicut sagittam electam :in pharetra sua abscondit me.
3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,quia in te gloriabor.
4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo.