1 Audite, insulæ,et attendite, populi de longe :Dominus ab utero vocavit me ;de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
2 Et posuit os meum quasi gladium acutum,in umbra manus suæ protexit me,et posuit me sicut sagittam electam :in pharetra sua abscondit me.
3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,quia in te gloriabor.
4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo.
5 Et nunc dicit Dominus,formans me ex utero servum sibi,ut reducam Jacob ad eum,et Israël non congregabitur ;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea.
6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servusad suscitandas tribus Jacob,et fæces Israël convertendas :ecce dedi te in lucem gentium,ut sis salus meausque ad extremum terræ.