15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui ?Etsi illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te ;muri tui coram oculis meis semper.
17 Venerunt structores tui ;destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.Vivo ego, dicit Dominus,quia omnibus his velut ornamento vestieris,et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;
19 quia deserta tua, et solitudines tuæ,et terra ruinæ tuæ,nunc angusta erunt præ habitatoribus ;et longe fugabuntur qui absorbebant te.
20 Adhuc dicent in auribus tuisfilii sterilitatis tuæ :Angustus est mihi locus ;fac spatium mihi ut habitem.
21 Et dices in corde tuo :Quis genuit mihi istos ?ego sterilis et non pariens,transmigrata, et captiva ;et istos quis enutrivit ?ego destituta et sola ;et isti ubi erant ?