4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo.
5 Et nunc dicit Dominus,formans me ex utero servum sibi,ut reducam Jacob ad eum,et Israël non congregabitur ;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea.
6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servusad suscitandas tribus Jacob,et fæces Israël convertendas :ecce dedi te in lucem gentium,ut sis salus meausque ad extremum terræ.
7 Hæc dicit Dominus,redemptor Israël, Sanctus ejus,ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,ad servum dominorum :Reges videbunt,et consurgent principes, et adorabuntpropter Dominum, quia fidelis est,et Sanctum Israël qui elegit te.
8 Hæc dicit Dominus :In tempore placito exaudivi te,et in die salutis auxiliatus sum tui :et servavi te, et dedi te in fœdus populi,ut suscitares terram,et possideres hæreditates dissipatas ;
9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite,et his qui in tenebris : Revelamini.Super vias pascentur,et in omnibus planis pascua eorum.
10 Non esurient neque sitient,et non percutiet eos æstus et sol,quia miserator eorum reget eos,et ad fontes aquarum potabit eos.