19 qui dicitis : Festinet,et cito veniat opus ejus, ut videamus ;et appropiet, et veniatconsilium sancti Israël,et sciemus illud !
20 Væ qui dicitis malum bonum,et bonum malum ;ponentes tenebras lucem,et lucem tenebras ;ponentes amarum in dulce,et dulce in amarum !
21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris,et coram vobismetipsis prudentes.
22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
23 qui justificatis impium pro muneribus,et justitiam justi aufertis ab eo !
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,et calor flammæ exurit,sic radix eorum quasi favilla erit,et germen eorum ut pulvis ascendet ;abjecerunt enim legem Domini exercituum,et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum,et extendit manum suam super eum, et percussit eum :et conturbati sunt montes,et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.In his omnibus non est adversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.