2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,et plantavit eam electam ;et ædificavit turrim in medio ejus,et torcular exstruxit in ea ;et exspectavit ut faceret uvas,et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalemet viri Juda,judicate inter meet vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,et non feci ei ?an quod exspectavi ut faceret uvas,et fecit labruscas ?
5 Et nunc ostendam vobisquid ego faciam vineæ meæ :auferam sepem ejus,et erit in direptionem ;diruam maceriam ejus,et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam ;non putabitur et non fodietur :et ascendent vepres et spinæ,et nubibus mandabone pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituumdomus Israël est ;et vir Judagermen ejus delectabile :et exspectavi ut faceret judicium,et ecce iniquitas ;et justitiam, et ecce clamor.
8 Væ qui conjungitis domum ad domum,et agrum agro copulatisusque ad terminum loci !Numquid habitabitis vos soliin medio terræ ?