7 Vinea enim Domini exercituumdomus Israël est ;et vir Judagermen ejus delectabile :et exspectavi ut faceret judicium,et ecce iniquitas ;et justitiam, et ecce clamor.
8 Væ qui conjungitis domum ad domum,et agrum agro copulatisusque ad terminum loci !Numquid habitabitis vos soliin medio terræ ?
9 In auribus meis sunt hæc,dicit Dominus exercituum ;nisi domus multæ desertæ fuerint,grandes et pulchræ, absque habitatore.
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Væ qui consurgitis manead ebrietatem sectandam,et potandum usque ad vesperam,ut vino æstuetis !
12 Cithara, et lyra, et tympanum,et tibia, et vinum in conviviis vestris ;et opus Domini non respicitis,nec opera manuum ejus consideratis.
13 Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam,et nobiles ejus interierunt fame,et multitudo ejus siti exaruit.