9 In auribus meis sunt hæc,dicit Dominus exercituum ;nisi domus multæ desertæ fuerint,grandes et pulchræ, absque habitatore.
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Væ qui consurgitis manead ebrietatem sectandam,et potandum usque ad vesperam,ut vino æstuetis !
12 Cithara, et lyra, et tympanum,et tibia, et vinum in conviviis vestris ;et opus Domini non respicitis,nec opera manuum ejus consideratis.
13 Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam,et nobiles ejus interierunt fame,et multitudo ejus siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus animam suam,et aperuit os suum absque ullo termino ;et descendent fortes ejus,et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,et oculi sublimium deprimentur.