1 Audite me, qui sequimini quod justum est,et quæritis Dominum ;attendite ad petram unde excisi estis,et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum,et ad Saram, quæ peperit vos :quia unum vocavi eum,et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3 Consolabitur ergo Dominus Sion,et consolabitur omnes ruinas ejus :et ponet desertum ejus quasi delicias,et solitudinem ejus quasi hortum Domini.Gaudium et lætitia invenietur in ea,gratiarum actio et vox laudis.
4 Attendite ad me, popule meus,et tribus mea, me audite :quia lex a me exiet,et judicium meum in lucem populorum requiescet.
5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus,et brachia mea populos judicabunt ;me insulæ exspectabunt,et brachium meum sustinebunt.