9 Gaudete, et laudate simul,deserta Jerusalem,quia consolatus est Dominus populum suum ;redemit Jerusalem.
10 Paravit Dominus brachium sanctum suumin oculis omnium gentium ;et videbunt omnes fines terræsalutare Dei nostri.
11 Recedite, recedite ; exite inde,pollutum nolite tangere ;exite de medio ejus ; mundamini,qui fertis vasa Domini.
12 Quoniam non in tumultu exibitis,nec in fuga properabitis ;præcedet enim vos Dominus,et congregabit vos Deus Israël.
13 Ecce intelliget servus meus,exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
14 Sicut obstupuerunt super te multi,sic inglorius erit inter viros aspectus ejus,et forma ejus inter filios hominum.
15 Iste asperget gentes multas ;super ipsum continebunt reges os suum :quia quibus non est narratum de eo viderunt,et qui non audierunt contemplati sunt.