3 despectum, et novissimum virorum,virum dolorum, et scientem infirmitatem,et quasi absconditus vultus ejus et despectus,unde nec reputavimus eum.
4 Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit ;et nos putavimus eum quasi leprosum,et percussum a Deo, et humiliatum.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ;attritus est propter scelera nostra :disciplina pacis nostræ super eum,et livore ejus sanati sumus.
6 Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit :et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum.
7 Oblatus est quia ipse voluit,et non aperuit os suum ;sicut ovis ad occisionem ducetur,et quasi agnus coram tondente se obmutescet,et non aperiet os suum.
8 De angustia, et de judicio sublatus est.Generationem ejus quis enarrabit ?quia abscissus est de terra viventium :propter scelus populi mei percussi eum.
9 Et dabit impios pro sepultura,et divitem pro morte sua,eo quod iniquitatem non fecerit,neque dolus fuerit in ore ejus.