10 Montes enim commovebuntur,et colles contremiscent ;misericordia autem mea non recedet a te,et fœdus pacis meæ non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.
11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,et fundabo te in sapphiris :
12 et ponam jaspidem propugnacula tua,et portas tuas in lapides sculptos,et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
13 universos filios tuos doctos a Domino,et multitudinem pacis filiis tuis.
14 Et in justitia fundaberis :recede procul a calumnia, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
15 Ecce accola veniet qui non erat mecum,advena quondam tuus adjungetur tibi.
16 Ecce ego creavi fabrumsufflantem in igne prunas,et proferentem vas in opus suum ;et ego creavi interfectorem ad disperdendum.