3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me ;audite, et vivet anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles.
4 Ecce testem populis dedi eum,ducem ac præceptorem gentibus.
5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis,et gentes quæ te non cognoverunt ad te current,propter Dominum Deum tuum,et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
6 Quærite Dominum dum inveniri potest ;invocate eum dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas,et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8 Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur cæli a terra,sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.