9 Quia sicut exaltantur cæli a terra,sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo,et illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram, et infundit eam,et germinare eam facit,et dat semen serenti,et panem comedenti :
11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;non revertetur ad me vacuum,sed faciet quæcumque volui,et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
12 Quia in lætitia egrediemini,et in pace deducemini ;montes et colles cantabunt coram vobis laudem,et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro saliunca ascendet abies,et pro urtica crescet myrtus ;et erit Dominus nominatusin signum æternum quod non auferetur.