1 Justus perit,et non est qui recogitet in corde suo ;et viri misericordiæ colliguntur,quia non est qui intelligat :a facie enim malitiæ collectus est justus.
2 Veniat pax ;requiescat in cubili suoqui ambulavit in directione sua.
3 Vos autem accedite huc,filii auguratricis,semen adulteri et fornicariæ.
4 Super quem lusistis ?super quem dilatastis os,et ejecistis linguam ?Numquid non vos filii scelesti,semen mendax,
5 qui consolamini in diissubter omne lignum frondosum,immolantes parvulos in torrentibus,subter eminentes petras ?