10 In multitudine viæ tuæ laborasti ;non dixisti : Quiescam.Vitam manus tuæ invenisti ;propterea non rogasti.
11 Pro quo sollicita timuisti,quia mentita es,et mei non es recordata,neque cogitasti in corde tuo ?Quia ego tacens et quasi non videns,et mei oblita es.
12 Ego annuntiabo justitiam tuam,et opera tua non proderunt tibi.
13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,et omnes eos auferet ventus,tollet aura.Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,et possidebit montem sanctum meum.
14 Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita,auferte offendicula de via populi mei.
15 Quia hæc dicit Excelsus,et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :in excelso et in sancto habitans,et cum contrito et humili spiritu :ut vivificet spiritum humilium,et vivificet cor contritorum.
16 Non enim in sempiternum litigabo,neque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea egredietur,et flatus ego faciam.