14 Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita,auferte offendicula de via populi mei.
15 Quia hæc dicit Excelsus,et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus :in excelso et in sancto habitans,et cum contrito et humili spiritu :ut vivificet spiritum humilium,et vivificet cor contritorum.
16 Non enim in sempiternum litigabo,neque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea egredietur,et flatus ego faciam.
17 Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;et abiit vagus in via cordis sui.
18 Vias ejus vidi, et sanavi eum ;et reduxi eum, et reddidi consolationesipsi, et lugentibus ejus.
19 Creavi fructum labiorum pacem ;pacem ei qui longe est et qui prope,dixit Dominus, et sanavi eum.
20 Impii autem quasi mare fervens,quod quiescere non potest,et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.