4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis,et percutitis pugno impie.Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,ut audiatur in excelso clamor vester.
5 Numquid tale est jejunium quod elegi,per diem affligere hominem animam suam ?numquid contorquere quasi circulum caput suum,et saccum et cinerem sternere ?numquid istud vocabis jejunium,et diem acceptabilem Domino ?
6 Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?Dissolve colligationes impietatis,solve fasciculos deprimentes,dimitte eos qui confracti sunt liberos,et omne onus dirumpe ;
7 frange esurienti panem tuum,et egenos vagosque induc in domum tuam ;cum videris nudum, operi eum,et carnem tuam ne despexeris.
8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ;et sanitas tua citius orietur,et anteibit faciem tuam justitia tua,et gloria Domini colliget te.
9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ;clamabis, et dicet : Ecce adsum.Si abstuleris de medio tui catenam,et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;
10 cum effuderis esurienti animam tuam,et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua,et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.