6 Telæ eorum non erunt in vestimentum,neque operientur operibus suis ;opera eorum opera inutilia,et opus iniquitatis in manibus eorum.
7 Pedes eorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem innocentem ;cogitationes eorum cogitationes inutiles :vastitas et contritio in viis eorum.
8 Viam pacis nescierunt,et non est judicium in gressibus eorum ;semitæ eorum incurvatæ sunt eis :omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis,et non apprehendet nos justitia.Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ;splendorem, et in tenebris ambulavimus.
10 Palpavimus sicut cæci parietem,et quasi absque oculis attrectavimus :impegimus meridie quasi in tenebris ;in caliginosis quasi mortui.
11 Rugiemus quasi ursi omnes,et quasi columbæ meditantes gememus :exspectavimus judicium, et non est ;salutem, et elongata est a nobis.
12 Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,et peccata nostra responderunt nobis,quia scelera nostra nobiscumet iniquitates nostras cognovimus.