12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,et gentes solitudine vastabuntur.
13 Gloria Libani ad te veniet,abies, et buxus, et pinus simulad ornandum locum sanctificationis meæ ;et locum pedum meorum glorificabo.
14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi :et vocabunt te civitatem Domini,Sion Sancti Israël.
15 Pro eo quod fuisti derelictaet odio habita,et non erat qui per te transiret :ponam te in superbiam sæculorum,gaudium in generationem et generationem :
16 et suges lac gentium,et mamilla regum lactaberis ;et scies quia ego Dominus salvans te,et redemptor tuus, Fortis Jacob.
17 Pro ære afferam aurum,et pro ferro afferam argentum,et pro lignis æs,et pro lapidibus ferrum :et ponam visitationem tuam pacem,et præpositos tuos justitiam.
18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua ;vastitas et contritio in terminis tuis :et occupabit salus muros tuos,et portas tuas laudatio.