3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo,et reges in splendore ortus tui.
4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ;filii tui de longe venientet filiæ tuæ de latere surgent.
5 Tunc videbis, et afflues ;mirabitur et dilatabitur cor tuum :quando conversa fuerit ad te multitudo maris ;fortitudo gentium venerit tibi.
6 Inundatio camelorum operiet te,dromedarii Madian et Epha ;omnes de Saba venient,aurum et thus deferentes,et laudem Domino annuntiantes.
7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi ;arietes Nabaioth ministrabunt tibi :offerentur super placabili altari meo,et domum majestatis meæ glorificabo.
8 Qui sunt isti qui ut nubes volant,et quasi columbæ ad fenestras suas ?
9 Me enim insulæ exspectant,et naves maris in principio,ut adducam filios tuos de longe ;argentum eorum, et aurum eorum cum eis,nomini Domini Dei tui,et Sancto Israël, quia glorificavit te.