5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra,et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini :Ministri Dei nostri, dicetur vobis,fortitudinem gentium comedetis,et in gloria earum superbietis.
7 Pro confusione vestra duplici et rubore,laudabunt partem suam ;propter hoc in terra sua duplicia possidebunt,lætitia sempiterna erit eis.
8 Quia ego Dominus diligens judicium,et odio habens rapinam in holocausto ;et dabo opus eorum in veritate,et fœdus perpetuum feriam eis.
9 Et scient in gentibus semen eorum,et germen eorum in medio populorum ;omnes qui viderint eos cognoscent illos,quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
10 Gaudens gaudebo in Domino,et exsultabit anima mea in Deo meo,quia induit me vestimentis salutis,et indumento justitiæ circumdedit me,quasi sponsum decoratum corona,et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
11 Sicut enim terra profert germen suum,et sicut hortus semen suum germinat,sic Dominus Deus germinabit justitiamet laudem coram universis gentibus.