1 Propter Sion non tacebo,et propter Jerusalem non quiescam,donec egrediatur ut splendor justus ejus,et salvator ejus ut lampas accendatur.
2 Et videbunt gentes justum tuum,et cuncti reges inclytum tuum ;et vocabitur tibi nomen novum,quod os Domini nominabit.
3 Et eris corona gloriæ in manu Domini,et diadema regni in manu Dei tui.
4 Non vocaberis ultra Derelicta,et terra tua non vocabitur amplius Desolata ;sed vocaberis, Voluntas mea in ea,et terra tua Inhabitata,quia complacuit Domino in te,et terra tua inhabitabitur.
5 Habitabit enim juvenis cum virgine,et habitabunt in te filii tui ;et gaudebit sponsus super sponsam,et gaudebit super te Deus tuus.