1 Quis est iste, qui venit de Edom,tinctis vestibus de Bosra ?iste formosus in stola sua,gradiens in multitudine fortitudinis suæ ?Ego qui loquor justitiam,et propugnator sum ad salvandum.
2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum,et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?
3 Torcular calcavi solus,et de gentibus non est vir mecum ;calcavi eos in furore meo,et conculcavi eos in ira mea :et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,et omnia indumenta mea inquinavi.
4 Dies enim ultionis in corde meo ;annus redemptionis meæ venit.