3 Torcular calcavi solus,et de gentibus non est vir mecum ;calcavi eos in furore meo,et conculcavi eos in ira mea :et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,et omnia indumenta mea inquinavi.
4 Dies enim ultionis in corde meo ;annus redemptionis meæ venit.
5 Circumspexi, et non erat auxiliator ;quæsivi, et non fuit qui adjuvaret :et salvavit mihi brachium meum,et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
6 Et conculcavi populos in furore meo,et inebriavi eos in indignatione mea,et detraxi in terram virtutem eorum.
7 Miserationum Domini recordabor ;laudem Dominisuper omnibus quæ reddidit nobis Dominus,et super multitudinem bonorum domui Israël,quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
8 Et dixit : Verumtamen populus meus est,filii non negantes ;et factus est eis salvator.
9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus,et angelus faciei ejus salvavit eos :in dilectione sua et in indulgentia suaipse redemit eos,et portavit eos, et elevavit eoscunctis diebus sæculi.