10 Et erunt campestria in caulas gregum,et vallis Achor in cubile armentorum,populo meo qui requisierunt me.
11 Et vos qui dereliquistis Dominum,qui obliti estis montem sanctum meum,qui ponitis fortunæ mensam,et libatis super eam :
12 numerabo vos in gladio,et omnes in cæde corruetis :pro eo quod vocavi, et non respondistis ;locutus sum, et non audistis ;et faciebatis malum in oculis meis,et quæ nolui elegistis.
13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :Ecce servi mei comedent,et vos esurietis ;ecce servi mei bibent,et vos sitietis ;
14 ecce servi mei lætabuntur,et vos confundemini ;ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,et vos clamabitis præ dolore cordis,et præ contritione spiritus ululabitis,
15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ;et interficiet te Dominus Deus,et servos suos vocabit nomine alio :
16 in quo qui benedictus est super terrambenedicetur in Deo, amen,et qui jurat in terrajurabit in Deo, amen :quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,et quia absconditæ sunt ab oculis meis.