13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :Ecce servi mei comedent,et vos esurietis ;ecce servi mei bibent,et vos sitietis ;
14 ecce servi mei lætabuntur,et vos confundemini ;ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,et vos clamabitis præ dolore cordis,et præ contritione spiritus ululabitis,
15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ;et interficiet te Dominus Deus,et servos suos vocabit nomine alio :
16 in quo qui benedictus est super terrambenedicetur in Deo, amen,et qui jurat in terrajurabit in Deo, amen :quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
17 Ecce enim ego creo cælos novos,et terram novam ;et non erunt in memoria priora,et non ascendent super cor.
18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternumin his quæ ego creo :quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,et populum ejus gaudium.
19 Et exsultabo in Jerusalem,et gaudebo in populo meo,et non audietur in eo ultravox fletus et vox clamoris.