2 Omnia hæc manus mea fecit,et facta sunt universa ista,dicit Dominus ;ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.Hæc omnia elegerunt in viis suis,et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
4 Unde et ego eligam illusiones eorum,et quæ timebant adducam eis ;quia vocavi, et non erat qui responderet ;locutus sum, et non audierunt ;feceruntque malum in oculis meis,et quæ nolui elegerunt.
5 Audite verbum Domini,qui tremitis ad verbum ejus.Dixerunt fratres vestri odientes vos,et abjicientes propter nomen meum :Glorificetur Dominus,et videbimus in lætitia vestra ;ipsi autem confundentur.
6 Vox populi de civitate,vox de templo,vox Dominireddentis retributionem inimicis suis.
7 Antequam parturiret, peperit ;antequam veniret partus ejus,peperit masculum.
8 Quis audivit umquam tale ?et quis vidit huic simile ?numquid parturiet terra in die una,aut parietur gens simul,quia parturivit et peperitSion filios suos ?