11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
12 Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
13 Et dixit : Audite ergo, domus David.Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,quia molesti estis et Deo meo ?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :ecce virgo concipiet, et pariet filium,et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
15 Butyrum et mel comedet,ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum,et super domum patris tui,dies qui non venerunta diebus separationis Ephraim a Juda,cum rege Assyriorum.