7 Hæc dicit Dominus Deus :Non stabit, et non erit istud ;
8 sed caput Syriæ Damascus,et caput Damasci Rasin ;et adhuc sexaginta et quinque anni,et desinet Ephraim esse populus ;
9 et caput Ephraim Samaria,et caput Samariæ filius Romeliæ.Si non credideritis, non permanebitis.
10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :
11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
12 Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
13 Et dixit : Audite ergo, domus David.Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,quia molesti estis et Deo meo ?