10 Inite consilium, et dissipabitur ;loquimini verbum, et non fiet :quia nobiscum Deus.
11 Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens :
12 Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ;ipse pavor vester, et ipse terror vester :
14 et erit vobis in sanctificationem ;in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,duabus domibus Israël ;in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi,et cadent, et conterentur,et irretientur, et capientur.
16 Liga testimonium,signa legem in discipulis meis.