11 Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens :
12 Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ;ipse pavor vester, et ipse terror vester :
14 et erit vobis in sanctificationem ;in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,duabus domibus Israël ;in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi,et cadent, et conterentur,et irretientur, et capientur.
16 Liga testimonium,signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suama domo Jacob, et præstolabor eum.