7 propter hoc ecce Dominus adducet super eosaquas fluminis fortes et multas,regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,et ascendet super omnes rivos ejus,et fluet super universas ripas ejus ;
8 et ibit per Judam, inundans, et transiens :usque ad collum veniet.Et erit extensio alarum ejusimplens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
9 Congregamini, populi, et vincimini ;et audite, universæ procul terræ :confortamini, et vincimini ;accingite vos, et vincimini.
10 Inite consilium, et dissipabitur ;loquimini verbum, et non fiet :quia nobiscum Deus.
11 Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,ne irem in via populi hujus, dicens :
12 Non dicatis : Conjuratio ;omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ;ipse pavor vester, et ipse terror vester :