1 Primo tempore alleviata estterra Zabulon et terra Nephthali :et novissimo aggravata est via maristrans Jordanem Galilææ gentium.
2 Populus qui ambulabat in tenebris,vidit lucem magnam ;habitantibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.
3 Multiplicasti gentem,et non magnificasti lætitiam.Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
4 Jugum enim oneris ejus,et virgam humeri ejus,et sceptrum exactoris ejussuperasti, sicut in die Madian.
5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,et vestimentum mistum sanguine,erit in combustionem,et cibus ignis.
6 Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
7 Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit finis ;super solium David, et super regnum ejus sedebit,ut confirmet illud et corroboretin judicio et justitia,amodo et usque in sempiternum :zelus Domini exercituum faciet hoc.