4 Jugum enim oneris ejus,et virgam humeri ejus,et sceptrum exactoris ejussuperasti, sicut in die Madian.
5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,et vestimentum mistum sanguine,erit in combustionem,et cibus ignis.
6 Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
7 Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit finis ;super solium David, et super regnum ejus sedebit,ut confirmet illud et corroboretin judicio et justitia,amodo et usque in sempiternum :zelus Domini exercituum faciet hoc.
8 Verbum misit Dominus in Jacob,et cecidit in Israël.
9 Et sciet omnis populus Ephraim,et habitantes Samariam,in superbia et magnitudine cordis dicentes :
10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ;sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.