25 ne revoces me in dimidio dierum meorum,in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti,et opera manuum tuarum sunt cæli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ;et omnes sicut vestimentum veterascent.Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt,et semen eorum in sæculum dirigetur.