1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo :ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos ;in Deo speravi :non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur ;adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent ;ipsi calcaneum meum observabunt.Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos ;in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,sicut et in promissione tua :
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.In quacumque die invocavero te,ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum ;in Domino laudabo sermonem.In Deo speravi :non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua,quæ reddam, laudationes tibi :
13 quoniam eripuisti animam meam de morte,et pedes meos de lapsu,ut placeam coram Deo in lumine viventium.