1 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates,et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci,et injustitiam meam non abscondi.Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctusin tempore opportuno.Verumtamen in diluvio aquarum multarum,ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus,quibus non est intellectus.In camo et freno maxillas eorum constringe,qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris ;sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;et gloriamini, omnes recti corde.