1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ;jubilemus Deo salutari nostro ;
2 præoccupemus faciem ejus in confessione,et in psalmis jubilemus ei :
3 quoniam Deus magnus Dominus,et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,et altitudines montium ipsius sunt ;
5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,et siccam manus ejus formaverunt.
6 Venite, adoremus, et procidamus,et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
7 quia ipse est Dominus Deus noster,et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8 Hodie si vocem ejus audieritis,nolite obdurare corda vestra
9 sicut in irritatione,secundum diem tentationis in deserto,ubi tentaverunt me patres vestri :probaverunt me, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,et dixi : Semper hi errant corde.
11 Et isti non cognoverunt vias meas :ut juravi in ira mea :Si introibunt in requiem meam.