1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,et invocabimus nomen tuum ;narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus,ego justitias judicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :ego confirmavi columnas ejus.
5 Dixi iniquis : Nolite inique agere :et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
6 nolite extollere in altum cornu vestrum ;nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,neque a desertis montibus :
8 quoniam Deus judex est.Hunc humiliat, et hunc exaltat :
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.Et inclinavit ex hoc in hoc ;verumtamen fæx ejus non est exinanita :bibent omnes peccatores terræ.
10 Ego autem annuntiabo in sæculum ;cantabo Deo Jacob :
11 et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua justi.