1 Alleluja. Laudate nomen Domini ;laudate, servi, Dominum :
2 qui statis in domo Domini,in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;Israël in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,et Deus noster præ omnibus diis.
6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terræ,fulgura in pluviam fecit ;qui producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita Ægypti,ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas,et occidit reges fortes :
11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,et omnia regna Chanaan :
12 et dedit terram eorum hæreditatem,hæreditatem Israël populo suo.
13 Domine, nomen tuum in æternum ;Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia judicabit Dominus populum suum,et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum,opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur ;oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient ;neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea,et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israël, benedicite Domino ;domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi, benedicite Domino ;qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion,qui habitat in Jerusalem.