Psalmi 138 VULG

1  In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;

2  tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

3  Intellexisti cogitationes meas de longe ;semitam meam et funiculum meum investigasti :

4  et omnes vias meas prævidisti,quia non est sermo in lingua mea.

5  Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,novissima et antiqua.Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6  Mirabilis facta est scientia tua ex me ;confortata est, et non potero ad eam.

7  Quo ibo a spiritu tuo ?et quo a facie tua fugiam ?

8  Si ascendero in cælum, tu illic es ;si descendero in infernum, ades.

9  Si sumpsero pennas meas diluculo,et habitavero in extremis maris,

10  etenim illuc manus tua deducet me,et tenebit me dextera tua.

11  Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12  Quia tenebræ non obscurabuntur a te,et nox sicut dies illuminabitur :sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

13  Quia tu possedisti renes meos ;suscepisti me de utero matris meæ.

14  Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15  Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terræ.

16  Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.

17  Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.

18  Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19  Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :

20  quia dicitis in cogitatione :Accipient in vanitate civitates tuas.

21  Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,et super inimicos tuos tabescebam ?

22  Perfecto odio oderam illos,et inimici facti sunt mihi.

23  Proba me, Deus, et scito cor meum ;interroga me, et cognosce semitas meas.

24  Et vide si via iniquitatis in me est,et deduc me in via æterna.