1 Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,hi fuerunt illic.
5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,et ipse fundavit eam Altissimus ?
6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,horum qui fuerunt in ea.
7 Sicut lætantium omniumhabitatio est in te.