1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ;in medio autem deos dijudicat.
2 Usquequo judicatis iniquitatem,et facies peccatorum sumitis ?
3 Judicate egeno et pupillo ;humilem et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem,et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt ;in tenebris ambulant :movebuntur omnia fundamenta terræ.
6 Ego dixi : Dii estis,et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini,et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, judica terram,quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.