1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus,his qui recto sunt corde !
2 Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gressus mei :
3 quia zelavi super iniquos,pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in cælum os suum,et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic,et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculoobtinuerunt divitias.
13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,et lavi inter innocentes manus meas,
14 et fui flagellatus tota die,et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam : Narrabo sic ;ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;labor est ante me :
17 donec intrem in sanctuarium Dei,et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem ?subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
23 ut jumentum factus sum apud te,et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam,et in voluntate tua deduxisti me,et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in cælo ?et a te quid volui super terram ?
26 Defecit caro mea et cor meum ;Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ;ponere in Domino Deo spem meam :ut annuntiem omnes prædicationes tuasin portis filiæ Sion.