Psalmi 113 VULG

1  Alleluja. In exitu Israël de Ægypto,domus Jacob de populo barbaro,

2  facta est Judæa sanctificatio ejus ;Israël potestas ejus.

3  Mare vidit, et fugit ;Jordanis conversus est retrorsum.

4  Montes exsultaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium.

5  Quid est tibi, mare, quod fugisti ?et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6  montes, exsultastis sicut arietes ?et colles, sicut agni ovium ?

7  A facie Domini mota est terra,a facie Dei Jacob :

8  qui convertit petram in stagna aquarum,et rupem in fontes aquarum.

9  Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam :

10  super misericordia tua et veritate tua ;nequando dicant gentes :Ubi est Deus eorum ?

11  Deus autem noster in cælo ;omnia quæcumque voluit fecit.

12  Simulacra gentium argentum et aurum,opera manuum hominum.

13  Os habent, et non loquentur ;oculos habent, et non videbunt.

14  Aures habent, et non audient ;nares habent, et non odorabunt.

15  Manus habent, et non palpabunt ;pedes habent, et non ambulabunt ;non clamabunt in gutture suo.

16  Similes illis fiant qui faciunt ea,et omnes qui confidunt in eis.

17  Domus Israël speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.

18  Domus Aaron speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.

19  Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

20  Dominus memor fuit nostri,et benedixit nobis.Benedixit domui Israël ;benedixit domui Aaron.

21  Benedixit omnibus qui timent Dominum,pusillis cum majoribus.

22  Adjiciat Dominus super vos,super vos et super filios vestros.

23  Benedicti vos a Domino,qui fecit cælum et terram.

24  Cælum cæli Domino ;terram autem dedit filiis hominum.

25  Non mortui laudabunt te, Domine,neque omnes qui descendunt in infernum :

26  sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,ex hoc nunc et usque in sæculum.