1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
2 Domine, Deus salutis meæ,in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea,inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea,et vita mea inferno appropinquavit.
5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber ;sicut vulnerati dormientes in sepulchris,quorum non es memor amplius,et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori,in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus,et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me ;posuerunt me abominationem sibi.Traditus sum, et non egrediebar ;
10 oculi mei languerunt præ inopia.Clamavi ad te, Domine, tota die ;expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia ?aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,et veritatem tuam in perditione ?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?et justitia tua in terra oblivionis ?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi,et mane oratio mea præveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;avertis faciem tuam a me ?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt iræ tuæ,et terrores tui conturbaverunt me :
18 circumdederunt me sicut aqua tota die ;circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum,et notos meos a miseria.